ANTIOCHIA

ANTIOCHIA
I.
ANTIOCHIA
Margianae, quae et Alexandria et Seleucia dicta, teste Pliniô, l. 6. c. 26. Indion hodie ex tabulis recentiorib.
II.
ANTIOCHIA
Pisidiae urbs primaria, sedesque Praefecti, Versaegeli a Turcis dicta, ab Epheso 92. mill. pass. in Eurum recedens. longitud. 61. 20. latitud. 39. 36. Nunc paucis constat incolis. In recentioribus autem tabulis Antiochia haec nomen pristinum servat, distatque a Versacgeli 20. leuc. in occasum et ab Epheso 10, mill. pass. in ortum, in Asia minori.
III.
ANTIOCHIA
ad Taurum montem, urbs Episcopalis Commagenes in Syria, in eius, et Euphratesiae confinio, nomen adhuc retinens, teste Belloniô; longitud. 68. 40. latitud. 39. 10. Antiochiae aliae 7. a veteribus memorantur, quae cum minime exstent, praetermissae sunt. Ea vero Antiochia, quae et Mygdonia et Nisibis, urbs Mesopotamiae, hodie etiam Asebim ab incolis nominari fertur. Ferrarius.
IV.
ANTIOCHIA
ad Tragum alias dicebatur, quia sita erat iuxta Tragum fluv. et prope Cragum oppid. in Cilicia aspera. 25. leucis a Seleucia in Occasum et 4. a Selinunte in Caeciam.
V.
ANTIOCHIA
provinc. apud Plin. l. 5. c. 20. Promontorium, in quo Laodicea libera, Diospolis, Heraclea, Charadrus, Posidion: Deinde Promontorium Syriae Antiochiae: intus ipsa Antiochia libera Epidaphnes cognominata: Et Melam l. 1. c. 11. In eo prima est reliqua pars Syriae, cui Antiochiae cognomen additur. Simpliciter Antiochia, apud Plinium alibi, pro Antiochena vel Antiochica; in qua Cyrrhestica regio. Sic Antiochia Pisidia, pro Pisidica, in Tab. Peutinger. Vide Salmas. ad Solin. p. 890. Idem tamen utrumque et quoque se ipsum corrigens, Antiochiam Syriam, non provinciae, sed urbis nomen, quae in Syria sita erat, fuisse, ait p. 1226.
VI.
ANTIOCHIA
quae et Nisibis, urbs Mesopotamiae Archiepiscopalis, a Seleuco Rege Antiochi filio (uti superior) condita, ad rivum, qui 25. mill. pass. se exonerat in Tigrim fluv, ab Artaxatis urbe Armeniae maioris 750. mill. pass. distans in Austrum. Nunc Nisibin.
VII.
ANTIOCHIA
super Crago monte, urbs Ciliciae litoralis in Pisidiae, Pamphyliaeque confinio, inter Selinuntem, et Nephelim urbes finitimas. longitud. 62. 30. latitud. 38. 30. Antiochetta.
VIII.
ANTIOCHIA
urbs Americae meridionalis in regno Popaiano, sub Hispania, parva et male culta, 15. leucis Hispanic. distat ab oppido S. Fidei Antiochiae. 12. a fluv. Cauca, in Occasum a Popaiani civitat. 60. in Boream. 50. autem a Carthagena nova.
IX.
ANTIOCHIA
urbs Syriae, de qua sic Graecus Geographus sub Constantio et Constante Imperatorib. a Iacobo Gothofredo editus: Ἔςτι τοίνον ἡ Ἀντιόχεια, πρώτη πόλις, βασίλιςςα, καὶ ἀγαθὴ εν πᾶσιν, ὅπου καὶ Κύριος τῆς οἰκουμένης ἕζεται. Idem fere habet Amm. Marcellin. l. 15. Hanc, inquit, nobilitat Antiochia, mundo cognita civitas, cui non certaverit alia advectitiis ita fluere copiis, et internis. Ab Antigono et Seleuco Nicanore in suorum memoriam condita, quorum ille inchoavit, hic perfecit. Eunapius in Libanio: Α᾿ντιόχεια τῆς Κοίλης Συρίας, πρώτη πόλεων, Σελεύκου τοῦ Νικάνορος ἐπικληθέντος ἔργον. Ab Antiocho vero sic dicta, teste Dionysiô Periegetâ, v. 917.
῟Ηχί περ´ Α᾿ντιόχοιο ἐπώνυμος Ἀντίοχεια.
Quod vero παῤ ἱερὰ τέμπεα Δάφνης, uti loquitur Dionysius, iuxta Daphnen Antiochia haec condita esset; hinc Α´ντιόχεια ἐπὶ Δάφνῃ vulgo vocata est, distinctionis causâ, cum plures essent huic cognomines urbes. Laudes eius non vulgares recitat D. Chrysostom. εν ἐγνωμίῳ τῆς Ἀντιοχείας, ac Dio Chrysostomus Orat. 47. Libanius in Basilico, et alibi. Maxima vero Antiochiae laus est, χρνματίσαι πρῶτον εν ἀυτῇ τοὺς μαθητὰς Χριςτιανοὺς, uti loquitur D. Lucas Actor. c. 11. v. 26. Aera Antiochena, ab hac urbe dicta, quâ Evagrius aliique utuntur, incipit ult. an. Olympiad. 182. Urb. Cond. 705. A. M. 4005 ante Christum Natum 49. Hîc synodus ab Apostolis habita. Vide Concil. 2. Nic. Act. 1. Dein Concilium, contra Novatianos, A. C 255. Contra P. Samosatenum, A. C. 266 et 272. Euseb. Hist. l. 6. c. 35. et l. 7. c. 22. Aliaque partim ab Arrianis, partim ab Orthodoxis, vide Athanas. de Synodis Socr. l. 2. c. 15. et l. 5. c. 5. Sozom. l. 3. c. 5. et 10. et l. 3. c. 7. Hieronym. in Chron.
Theodoret l. 5. c. 3. Ibidem Monetaria officina sub Imperatorib. olim celebris fuit, unde in numinis ANT. ANTA. ANTB. ANTT. ANTE. ANTH. ANTP. ANTS. SMA. SMAB. SMAN. SMANT. SMANR. SMANS. SMANT. SMANTE. SMANTS. SMAT. SMNA. Vide hîc passim. longitud. 68. 10. latitud 36. 20. Nunc. Antachia dicitur. Sedet partim in clivo, partim in plano, iuxta Orontem flux. qui ibi ponte iungitur lapideô. Muri urbis fere integri manent. Ipsa autem semidiruta in ruinis iacet. Patriarchali tamen dignitate gaudet, Turcisque paret. Nic. Lloydius; Aliique. Mediô aevô, sub Principe Christiano aliquandiu fuit. Cum enim Boemundus, Tancredi filius, in heredii sortem, a Rogerio Fratre Tareuti et Baris Principatus obtinuisset, ut narrat Ordericus Vitalis l. 8. p. 677. Antiochiae Dominus factus, eiusdem Princeps appellatus est; quod, inquit Wilh. Tyrius l. 6. c. 23. antea Princeps vulgo appellaretur, Tarenti scilicet, vide infra in voce Princeps.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Antiochia — or Antiocheia or Antiochea or Antiokheia ( el. Αντιόχεια) may refer any of several Hellenistic cities in the Near East most of which were founded or rebuilt by Antiochus I:*Antiochia on the Orontes (Antiochia ad Orontem, Syrian Antiochia or Great …   Wikipedia

  • Antiochīa — Antiochīa, 1) (Antiochēne), Landschaft in Syrien am Orontes; darin 2) A. Epidaphnes (A. bei Daphne), A. ad Orontem, A. ad Daphnem, Stad: am Orontes, spätere Hauptstadt Syriens, Residenz der Seleukiden u. Sitz der Wissenschaften, auf 2 Bergen,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Antiochīa — (Antiocheia), Name mehrerer Städte des Altertums: 1) A. bei Daphne, so genannt nach dem nahen Apollohain Daphne (s. d.), Hauptstadt von Syrien und Residenz der Seleukiden, am Orontes, 25 km vom Meer, in fruchtbarer Talebene, die prächtigste der… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Antiochia — Antiochīa, Hauptstadt Syriens, gegründet 300 v. Chr. von Seleucus Nikator, am Orontes (Asi), unter den vielen gleichnamigen Städten eine der reichsten des Altertums, Residenz der Seleukiden, später eines röm. Statthalters, nachher des Patriarchen …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Antiochia — Antiochia. Der Name von sieben verschiedenen Städten des Alterthums, deren berühmteste die ungeheure Hauptstadt Syriens war, die an Größe und Pracht selbst mit Rom und Alexandrien wetteiferte. Seleukus Nikanor erbaute sie am Orontes, zu Ehren… …   Damen Conversations Lexikon

  • Antiochia — Antiochia, Hauptst. Syriens, von Seleukus Nikator gegründet, am Orontes, fast eine Meile vom Meere, bestand nach und nach aus 4 Städten, jede mit einer eigenen Mauer umgeben und alle von einer gemeinschaftlichen umschlossen. Sie hatte 21/2… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Antiochia — Dieser Artikel beschreibt die antike Stadt Antiochia am Orontes. Für weitere Bedeutungen siehe Antiochia (Begriffsklärung). Antiochia am Orontes oder Antiochien (altgriech. Ἀντιόχεια ἡ ἐπὶ Ὀρόντου Antiócheia hē epì Oróntou, auch Ἀντιόχεια ἡ… …   Deutsch Wikipedia

  • Antiochia — Antioche (homonymie) Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Antioche (en grec Antiochia, Αντιόχεια) est un nom propre qui peut désigner : Sommaire 1 Saint chrétien 2 Personnag …   Wikipédia en Français

  • Antiochia — Antiọchia,   griechisch Antiọcheia, Name mehrerer hellenistischer Städte:    1) Antiochia am Orọntes, das heutige Antakya, im Altertum die Hauptstadt der Seleukiden in Syrien, von Seleukos I. Nikator um 300 v. Chr. gegründet. Antiochia war… …   Universal-Lexikon

  • Antiochia am Orontes — oder Antiochien (altgriech. Ἀντιόχεια ἡ ἐπὶ Ὀρόντου Antiócheia hē epì Oróntou, auch Ἀντιόχεια ἡ Μεγάλη Antiócheia hē Megálē, „Antiocheia die Große“; lat. Antiochia ad Orontem) war eine Stadt im antiken Syrien (heute Antakya in der Türkei). Sie… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”